Biblio > Sources > 655

Type de textesource
TitreDe incertitudine et vanitate scientiarum declamatio invectiva
AuteursAgrippa, Henri Corneille
Date de rédaction
Date de publication originale1537
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

, « De pictura » (numéro XXIV)

Et narrat Plinius in ludis Claudii fuisse picturae admirationem, quum ad tegularum similitudinem corui decepti imagine aduolarunt. Iam vero et celebri triumuiratu, narrante Plinio, experimento compertum est, auium cantus depicto dracone cohibitos.

Dans :Les oiseaux picorent les tuiles du théâtre de Claudius Pulcher(Lien)

, « De pictura » (numéro XXIV)

Pictura autem ars monstruosa, sed imitationem rerum naturalium accurratissima, linea mentorum deceptione et colorum debita appositione constans […]. Dicitur enim pictura non aliud quam poesis tacens : poesis vero pictura loquens, tam sunt sibi invicem affines. Nam sicut pœtæ, sic pictores historias et fabulas fingunt, omniumque rerum imagines, lumen, splendorem, umbras, eminentias, depressiones, exprimunt. Illud præterea ex ipsa optica habes pictura, ut vitium decipiat, ac in una imagine variato situ, plures species intuentium oculis obfundat ; et quo statuaria pertingere non potest, ipsa pervenit pingit ignem, radios, lumen, tonitrua, fulmina, fulgura, occasum, auroram, crepusculem, nebulas, hominisque affectus, sensus animi, ac pene vocem ipsam exprimit ; et mentitis dimensionibus, commensurationibus, quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt, aut quæ non sunt ita tamen videri facit. Quemadmodum de Zeusi et Parrasio pictoribus narrant historici : qui cum de artis prerogativa venissent in certamen et prior detulisset uvas pictas tanta similitudine, ut aves avolarent ; alter detulit pictum velum sic veritatem mentiens, ut ille avium iudicio tumens postularet, deductio velo ostendit picturam ; tandem agnito errore, coactus est illi palmam deferre, cum ipse aves fefelisset, Parrhasius vero artificem. [[4:suite : oiseaux de Claudius Pulcher]]

Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)